понедељак, 17. децембар 2018.

Децембар 1114. Повеља жупана Грда којом потврђује поседе манастиру у Локруму

У овој повељи се жупан Грдо потврђује са својим властелинима, да црква св. Мартина припада бенедиктинском манастиру/самостану на острву Локруму. Припада тзв. локрумским фалсификатима.
Острво Локрум
Anno ab incarnatione nomine nostri Jesu Christi Millesimo centisimo decimo quarto, mense nouembri, indictione septima, regnante rege Georgio fillio regis Bodini. Primo autem anno regnante predicto rege, surrexit Miro de Paris, qui dicebat, quod ecclesia sancti Martini cum omni hereditate sua, quam Boleslauo iudex dedit ad monasterium sancti Benedicti, qui vocatur Lacromono, est propria nostra, et donauit eam iniuste, vm nobis faciendo. Ait eis iudix Gerdo: Verum non dicitis, quoniam ab initio regale fuit terra ipsa et ecclesia, et sunt adhuc homines senes, qui bene sciunt istam rem, videlicet Lampredi monacus, cognomento Belmonette, et Bella uxor Proculi de Cazariza, monaca, filia Thyhaslaue, que fuit soror domino Regi Dabrasluo. Placuit autem ex utraque parte credere ipsorum testium dictis, et iuimus ad Lacromono interrogare, ego Gerdo cum meis consanguineis, et nobiles Ragusii, et de Tribunia. In primis Riccatina Marciuisii filii regis Bodini et iudex Grubessa filius Branislauo, et Drago priore filio Slabbe, et Luccaro priore filio Nicolize, Tepla Formino de Rasbigaleri, Goislauo filio Crossii, Ilenoch, Zanello, Casnazo, Lauatino, Dabraheno zuppano de Comene. Thechomiro setnico de Canali, Svergia zuppano de Tribigna, et Dauid Casnaz de eadem zuppania. Ante ipsorum presentiam interrogaumims predictos testes, et dixerunt: Quia non audiuimus pro certo, quoniam ipsa ecclesia cum sua hereditate semper regalis fuit, et Labezo hereticus per iussionem regibus eam tenebat, et in vita sua tradidit omnia in manibus iudicis Bolislaui, et fecit eum sibi filium, ab illo (quarto) die omnia causa ipsius in potestate predicti iudicis fuit, et-tunc ille dedit ipsam hereditatem ad sanctum Benedictum. Quapropter ego iudex Gerdo, et cum meis suprascriptis consanguines, similiter eam affirmamus, per remedium nostrorum consanguineorum defunctorum et nostro. Hoc factum est et definitum ante presentiam de suprascriptis testibus. Et ego A. abbas suprascriptus scripsi per iussionem domini regis suprascripti.

Извори:
1. I. Kukuljević-Sakcinski, Diplomatički sbornik Kraljevine Hrvatske s Dalmacijom i Slavonijom II 1102-1200, Zagreb 1876, 18-19.

Литература:
1. K. Mitrović, Benediktinci na području Barske nadbiskupije i Kotorske biskupije (9. stoleće - 1571), Kotor 2015.

Нема коментара:

Постави коментар